Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 6: Versus 10

Quod enim mortuus est peccato.AUG.Sacramentum baptismatis Apostolus commendat, ut quomodo ille semel moriendo similitudine peccati mortuus praedicatur, ita quicunque fuerit in illo baptizatus, eidem rei, cujus illa fuit similitudo, moriatur, id est, peccato; et vivat a lavacro renascendo, sicut ille a sepulcro resurgendo.
(* Traductions européennes)